descendit igitur Samson in Thamnatha vidensque ibi mulierem
de filiabus Philisthim
ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens vidi
mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum quam quaeso ut
mihi accipiatis uxorem
cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in
filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere
uxorem de Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad
patrem suum hanc mihi accipe quia placuit oculis meis
parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret et
quaereret occasionem contra Philisthim eo enim tempore
Philisthim dominabantur Israheli
descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha
cumque venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis
saevus rugiens et occurrit ei
inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit
leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in
manu et hoc patri et matri noluit indicare
descenditque et locutus est mulieri quae placuerat oculis
eius
et post aliquot dies revertens ut acciperet eam declinavit
ut videret cadaver leonis et ecce examen apium in ore leonis
erat ac favus mellis
quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque
ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi
comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore
leonis adsumpserat
descendit itaque pater eius ad mulierem et fecit filio suo
Samson convivium sic enim iuvenes facere consuerant
cum igitur cives loci vidissent eum dederunt ei sodales
triginta qui essent cum eo
quibus locutus est Samson proponam vobis problema quod si
solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta
sindones et totidem tunicas
sin autem non potueritis solvere vos dabitis mihi triginta
sindones et eiusdem numeri tunicas qui responderunt ei propone
problema ut audiamus
dixitque eis de comedente exivit cibus et de forte est
egressa dulcedo nec potuerunt per tres dies propositionem
solvere
cumque adesset dies septimus dixerunt ad uxorem Samson
blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet
problema quod si facere nolueris incendimus et te et domum
patris tui an idcirco nos vocastis ad nuptias ut spoliaretis
quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens
odisti me et non diligis idcirco problema quod proposuisti
filiis populi mei non vis mihi exponere at ille respondit patri
meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero
septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque
die septimo cum ei molesta esset exposuit quae statim indicavit
civibus suis
et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum quid
dulcius melle et quid leone fortius qui ait ad eos si non
arassetis in vitula mea non invenissetis propositionem meam
inruit itaque in eo spiritus Domini descenditque Ascalonem
et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his
qui problema solverant iratusque nimis ascendit in domum patris
sui
uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius et
pronubis